sábado, 2 de julho de 2016

RITUAL DE IMPOSIÇÃO DO CORDÃO DE SÃO JOSÉ.

RITUAL DE IMPOSIÇÃO E BÊNÇÃO DO CORDÃO DE SÃO JOSÉ SEGUNDO O RITUALE ROMANUM.

BENEDICTIO CINGULORUM in honorem sancti Joseph Sponsi B.M.V

V. Ajutórium nostrum in nomine Dómini
R. Qui fecit caelum et terram.
V. Dóminus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Orémus.
Dómine Jesu Christe, qui virginátis consílium et amórem iingeris atque castitátem práecipis: orámus cleméntiam tuam, ut haec cingula castitátis tésseram bene + dícere, et sancti + fícare dignéris, ut, quicúmque pro castitáte servánda illis praecíncti fúerint, intercedente beáto Joseph, sanctíssimae Genitrícis tuae sponso, gratam tibi continéntiam, mandatorúmque tuórum obediéntiam servente, atque béniam peccatórum suórum obtíneant, et santitátem mentis et córporis percipiant, vitámque consequántur aetérnam: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in uniáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sáecula saeculórum.
R: Amen.

Orémus.
Da, quáesumus, omnípotens aetérne Deus: ut puríssimae Virginis Maríae, ejúsque sponsi Joseph, integérriman virginitátem, eórum intercessiónibus puritátem mentis et córporis consequámur. Per Christum Dómmum nostrum.
R: Amen

Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui castíssimo viro Joseph puríssimam Maríam semper Virginem, et púerum Jesum commisísti; te súplices exorámus; ut fidéles tui, qui his cíngulis in honórem, et sub protectióne ejúsdem sancti Joseph praecíncti fúerint, te largiénte, et ipso intercedente, in castitáte semper devote persísant. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sáecula saeculórum.
R: Amen.

Orémus.
Deus, innocéntiae restitútor et amátor: quáesumus, ut fidéles tui, qui haec cíngula adhibúerint, intercedente beato Joseph, sanctíssimae Genitrícis tuae sponso, in lumbis suis sint semper pracíncti, et lucernas ardentes gestent in mánibus suis; ac símiles sint homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis, ut, cum venérit et pulsáverit, conféstim apériant ei, et in aetérna gáudia récipi mereántur. Qui vivis et regnas in sáecula saeculórum.
R: Amen.

Deinde Sacerdos, imposto thure in thuribulo, aqua benedicta aspergit cingula, dicens:

Aspérges me, Dómine, hyssópo et mundábor: lavábis me, ec super nivem dealbábor

Postea incensat, et tandem diciti:

Orémus.
Deus miséricors, Deus clemens, cui bona cuncta placenta, sine quo nihil boni inchoátur, nihílque boni perficitur: adsint nostrls humilimis précibus tuae pietátis aures, et fidéles tuos, qui in tuo santo nomine cíngulo benedícto in honrórem et sub protectióne sancti Joseph praecíncti fúerint, a mundi impedimento, vel saeculári desidério defende; et concede eis, ut in hoc santo propósito devóti persistere, et remissióne percépta ad electórum tuórum váleant perveníre consortium. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum; Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sáecula saeculórum.
R: Amen

Gadget

Este conteúdo ainda não está disponível por conexões criptografadas.

Pesquisar: