domingo, 18 de dezembro de 2016

Rosário em Latim.

Rosário em Latim

Initium
Signum Crucis: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Ad Crucem (No crucifixo)
Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem cæli et terræ. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad cælos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam æternam. Amen.

Ad Grana Maiora (Nas contas maiores)
Pater Noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Ad Grana Minora (Nas contas menores)
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostræ. Amen.

Ad finem decadum (No fim de cada Mistério)
Doxologia Minor: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Oratio Fatima: O mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in cælum omnes animas, præsertim illas quæ maxime indigent misericordia tua.
Meditationes Rosarii
I. Mysteria Gaudiosa (In feria secunda et sabbato)
 1. Quem, Virgo, concepisti. [Mt 1:18, Lc 1:26-38];
2. Quem visitando Elisabeth portasti. [Lc 1:39-45];
3. Quem, Virgo, genuisti. [Lc 2:6-12];
4. Quem in templo præsentasti. [Lc 2:25-32];
5. Quem in templo invenisti. [Lc 2:41-50].

II. Mysteria dolorosa (In feria tertia et feria sexta)
1. Qui pro nobis sanguinem sudavit. [Lc 22:39-46];
2. Qui pro nobis flagellatus est. [Mt 27:26, Mc 15:6-15, In 19:1];
3. Qui pro nobis spinis coronatus est. [In 19:1-8];
4. Qui pro nobis crucem baiulavit. [In 19:16-22];
5. Qui pro nobis crucifixus est. [In 19:25-30].

III. Mysteria gloriosa (In feria quarta et Dominica)
1. Qui resurrexit a mortuis. [Mc 16:1-7];
2. Qui in cælum ascendit. [Lc 24:46-53];
3. Qui Spiritum Sanctum misit. [Acta 2:1-7];
4. Qui te assumpsit. [Ps 16:10];
5. Qui te in cælis coronavit. [Apoc 12:1].

Orationes ad Finem Rosarii Dicendæ
 (Orações ditas no fim do Rosário)

Salve, Regina, mater misericordiæ, vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevæ. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria.

V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus: DEUS, cuius Unigenitus per vitam, mortem et resurrectionem suam nobis salutis æternæ præmia comparavit, concede, quæsumus: ut hæc mysteria sacratissimo beatæ Mariæ Virginis Rosario recolentes, et imitemur quod continent, et quod promittunt assequamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

Fonte: Preces Latinæ

Nenhum comentário:

Postar um comentário

Infelizmente, devido ao alto grau de estupidez, hostilidade e de ignorância de tantos "comentaristas" (e nossa falta de tempo para refutar tantas imbecilidades), os comentários estão temporariamente suspensos.

Contribuições positivas com boas informações via formulário serão benvindas!

Regras para postagem de comentários:
-
1) Comentários com conteúdo e linguagem ofensivos não serão postados.
-
2) Polêmicas desnecessárias, soberba desmedida e extremos de ignorância serão solenemente ignorados.
-
3) Ataque a mensagem, não o mensageiro - utilize argumentos lógicos (observe o item 1 acima).
-
4) Aguarde a moderação quando houver (pode demorar dias ou semanas). Não espere uma resposta imediata.
-
5) Seu comentário pode ser apagado discricionariamente a qualquer momento.
-
6) Lembre-se da Caridade ao postar comentários.
-
7) Grato por sua visita!

Observação: somente um membro deste blog pode postar um comentário.

Gadget

Este conteúdo ainda não está disponível por conexões criptografadas.

Pesquisar: