domingo, 24 de abril de 2016

Rito de Imposição do Escapulário de São Miguel Arcanjo.

Rito de Imposição do Escapulário de São Miguel Arcanjo (contribuição do leitor Ricardo Maria Abib - muito obrigado por sua transcrição!).


BENEDICTIO ET IMPOSITIO SCAPULARIS SANCTI MICHAELLIS ARCHANGELLI

Suscepturi Scapularia genuflectunt; et Sacerdos, superpelliceo ac stola alba indutus, dicit:

V: Adjutórium nostrum in nomine Dómini.
R: Qui fecit caelum et terram.
V: Dóminus vobíscum.
R: Et cum spíritu tuo.

Orémus.
Omnipotens sempitérne Deus, qui Ecclésiam tuam contra diabólicas nequítias per sanctum Michaélem Archángelum, deféndere dignáris: te súplices exorámus; ut hoc signum ad excitátandam et fovéndam inter fidéles tuos in tantum Patrónum devotiónem institútum, bene + dícas et sanctí + fices; et iis, qui illud gestáverint, ejúsdem sancti Archángeli auxilio roborátis, inimicos ánimae et córporis in vita et in morte superáre concedas. Per Christum Dóminum nostrum.
R: Amém.

Aspergit Scapulare aqua benedícta, ac deinde illud imponit, dicens:
Accipe, frater(soror), scapuláre sancti Michaélis Archángeli, ut, eo júgiter interveniente, vitam sanctam dúcere váleas.
R: Amem

Orémus:

Preces nostras quáesumus, Dómine, benígnus exáudi et hunc fámulum tuum(hanc famulam tuam) speciali patrocínio sancti Michaélis Archángeli commissum(-am) bene + dicere dignéris; ut, per ejus intercessiónem, quámlibet offénsam tuam evitando et impediéndo, in tuo famulátu própriam aliorúmque sanctificatiónem cónsequi mereátur.
Per Christum Dóminum nostrum.

R: Amém.
Ocorreu um erro neste gadget

Pesquisar: